Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
— 1Ő77 — petitum Exponentem saepius interpellati, ne unica quidem Sententia eundem morosum In- cattum in praesens usque officii sui admonueritis, damno et praejudicio etc. Quia vero communis Juititia svaderet , ac universarum quoque Patriae Jegum mens id intenderet, ne per effugia , et tergiversationes Causantium, aut nefors etiam conniventiam Judicum lites fierent immortales, sed potius, quam fieri absque praecipitatione pofTet, celerrime finis iisdem imponeretur, ideo etiam Requisiti sumus nomine, et in persona antelati Exponentis debita cum Initantia quam humillime, quatenus eidem de condigno Juris, Mandati videlicet noitri Praeceptorio-Accelera- torii remedio dignaremur providere, nec pateremur eum juftis suis juribus improvise deflitui. Cum autem jufta petenti non eilet denegandus aflensus, et alioquin 1729: 43. 1807. 8* 9. plu- rimaeque aliae positivae patriae leges, lites o- mnibus idoneis modis accelerari juberent. Pro eo vobis harum serie auctoritate no» stra Palatinali , et Locumtenentiali, qua pleno jure fungimur, firmiter praecipientes committimus, et mandamus, quatenus acceptis praesentibus, rebusque sic, ut praefertur flantibus, et se habentibus, et comperto duntaxat eo, quod memoratus Incattusin praespecificata Causa per plures Judiciorum generalium Terminos, praeter nudas Comparitiones, nihil egerit, illico eum jper Sententiam Veftram Admo- nitoriam serio , et diftricte ad semet (si qua ratione potest) defendendum adftringatis, casum vero in eum, quo etiam hujusmodi Sententiae Veftrae morem gerere detrectaverit, mox in proximiore Judiciorum Termino definitivam Sententiam per non defendit pronunciare, in o- mnem autem eventum, intra unius anni curri-