Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
Io , alienare praesumat, casum in contrarium} etc. ut alias. IV. COMPROMISSUM. Nos infra quoque nominati , Petrus Nagy- ßjtay. ex una, parte vero ab altera Paulus Szederkényi, memoriae commendamus tenore praesentium, significantes, quibus expedit, universis, quod in condignam reflexionem sumen- ies hactenus inter Nos vigentem sinceram amicitiam , et bonam vicinitatem, quin et arctum AfFinitatis nexum, metalem illam Controversiam, quae inter PoíTessionum noftrarum T. et T. Inclito Comitatui T. ingremiatarum Incolas , ac respectivos Subditos noftros , ratione Diverticuli Homokhegy dicti , exarsit, et jam a tribus aunis, et amplius fervet, triftiaque consectaria, atque diuturnas et sumptuosas lites cum majori animorum exasperatione, post se trahere pofTet, lenioribus modis sopire cupientes, post plures mutuo habitos tractatus, tandem ad CompromiiTum praesens sponte , libere, ac benevole coaluerimus sub Conditionibus sequentibus: l-o Ut coram electis (Titt) Dominis Arbitris N. N. N. utrinque, tam litteralia Documenta, quae praeito fuerint, quam idonei Teiles, qui reperiri potuerint, intra semeftre spatium ab inchoato Judicio arbitrativo computatum, tanto certius produci debeant , quod secus Parti negligent! omnia media deinceps praeclusa eiTe intelligantur , ac solum ex Actis antea exhibitis Judicium fiat.