Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

Oppositione , adeoque supra (§. 886. n* 2.) di­cta, huc quoque a proportione adplicanda sunt. 3- 0 Sententiae Causarum longae litis ,* for­malis enim Repulsio in solis longae litis Cau­sis locum habet, revide (§. cit. 886. n. 3.) quae autem hujus generis Causae sint, alibi exposi­tum est, (§. 783- sub *) si tamen in Causa, quae sua indole brevis litis est, Actor sponte se in juris probam immittat , et sic eam in longae litis Causam transformet, Incatto Repulsionis beneficium denegari nequit, a) 4- 0 In anterioribus Terminis latae , seu, ut praxis habet, in fundamentali Processu, et penes Prohibitas in eodem adhuc interpositas , etiamsi jam appellatus, et in Septemviratu quo­que revisus fuisset, b) at in via Novi non am­plius admittitur, quiaNovum, quamvis ex Cau­sa longae litis emergat, ex indole sua, brevis litis est, c) 3-0 Minaci aliquo facto ; sicut in Oppo­sitione oitensione armorum , alteriusve initru- menti ad vim inferendam apti. In eo tamen discrimen aliquod inter factum Oppositionis, et Repulsionis, antiquioribus temporibus ob­servabatur, quod illa in ipso actu Executionis, facieque fundi in Executionem sumendi perfice­retur; haec verőin limitibus Territorii, Judi­cem exequentem ab ingrefTu ejus arcendo. Li­cet jam non desint exempla , allegative so­lum in Proceflu interpositae , et admissae Repulsionis; d) nec id absque prudenti ratio­ne ; cur enim Judex se moleftiis itineris, et — 1586 — a) Plan. h. tv n. 10. b) 1729: 33. $. 7. Plan. ibid, n. 9. c) Plan. ibid. n. 13. d) In Causa Eszterhá- ziano-Farkasiana intuitu Paty 1776.

Next

/
Oldalképek
Tartalom