Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

b) Cum citatione exemplum ejusdem mandati Incatto transmittendum est, c) Illud continet etiam mensuram Jurisdictio­nis delegatae, ut ad alia, non connexa, extendi ne­queat. d) Norma quoque procedendi illic praescripta exacte observanda ; si vero nulla foret praeilituta , communi praxi inhaerendum. e) Delegati alios sibi subflituere (subdeiegare) non poliunt, quia ipsorum personalis dexteritas, al- tiore poteftate est delecta. f) Cessat ex parte Delegantis, revocatione, vel morte, si res adhuc sit integra. g) Ex parte autem Delegati, itidem morte, re etiam jam non plane integra, nisi collegio fuisset demandata ; tum lapsu temporis praefixi, terminato plene negotio, vel legitim^ Appellatione, quae a. Delegatis ad Delegantem fieri solet, nisi in ipso Mandato Delegatorio aliter eilet conititutum, vel de­inceps confiitueretur.f * §• 739* Tribunalia communia. l. Excelsa Tabula Septem-Vir alis. Singulis Jurisdictionibus sua praesident Tribunalia, quae commode in duasClalTes dis­pesci poffunt; in Communia, et Specialia„ (§• 734- “• IV.) primo üla, dein haec paulo di- ßinctius explicanda: I. Primum , Summum, ac Eminentissi- mum Tribunal est: Excelsa Tabula Septem­viralis nomen sortita a Viris septem praeci­puae in regno dignitatis , qui illam olim con- Itituebant, nempe: Palatino, Judice Curiae, Summo Cancellario , vel ejus Locumtenente , hodierno Personali * Magistro Tavernicorum, Magno-Seneschalco, Bant) Croatiaet et V\ ay-

Next

/
Oldalképek
Tartalom