Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
— nog — perveniente , Commodans citra suum grave damnum, et moleftiam, re illa carere non possit. y.) Certum debere eűfe tempus et usum, seeus precarium sapiet. á.) Commodatarium nec ad alium usum licite rem adhibere, alias furtum usus committit, nec ultra conventum tempus retinere ; ut eam Dominus etiam propria auctoritate recuperare queat, dummodo Commodatarii personam, aedes, aut aliam rem non violet, in proprio siquidem nemo est violentus* e.') Dominium in Commodatarium non transire, nec casum ei nocere; sumptus tamen modici, et ad praesentem rei conservationem spectantes, sine quibus usus capi non po/Tet, v. g. sustentatio servi, vel equi commodati, ipsum manent; magnos vero, et ad perpetuam conservationem pertinentes, Commodans reftituere tenetur. 5-0 Ea lege , ut eadem in specie , et statu quo, restituatur. Natura quippe rei poscit, ut res sua Domino reddatur, nec invitus ea privetur, unde: a.) Nec pretium, nec aliam rem, etiam aequalem , vel meliorem acceptare tenetur. /3.) Omni diligentia Commodatarius cavere debet, ne res pereat, aut deterior fiat, ideo y.) Damnum etiam levissima culpa sua datum in regula refundit, Commodans vero dolum tantum et latam culpam praeiiat. (§. 607. sub *) i.) Ut primum conceffus usus , et tempus finitur, bona fide res suo Domino reftituenda, secus morosum, vel reluctantem lite, accefTo- riet etiam cum damnorum refusione ex Prolo-