Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
penitasqire seponendis, vel certe actione haeredum invralidabilibus , reputandae erunt; nam l-o Pignus solum conftituendo proprietatem haeredibus suis adimere voluiiTe censeri non potest; ademiiTet autem, saltem indirecte, si pignus relui, obftante tali conditione, nunquam, et nulla ratione valeret. 3-0 Nemo exiftimandu9 est aliquid rei naturae repugnans agere voluiiTe, hoc autem fecilTet sic im- pignorans, conftituiflet videlicet pignus natura sua reluibile, ita tamen ut nunquam recuperari polTet, quod absurdum est. 3- 0 Hac ratione dispositio 2-ae: 13. 1723: 47. eluderetur, tali enim pignore sub privatis Sigillis perenaalitas transferretur. 4- 0 Admifla contraria opinione, deterior eiTet sors legitimorum haeredum , quam Vicinorum et Commetaneorum, quia his modam recuperandi suppeditat i-ae: 60. $. 10. illis vero absolute nullus suppeteret. .5-0 Conditio talis, velat naturae rei repugnans, pro impossibili habenda est; Conditiones autem impossibiles, juxta communem ICtorura doctrinam , in Tettamentis et Matrimonio, pro non adjectis reputantur, nec ullam considerationem subeant , sed de plano (quod aiunt) seponuntur. In Contractibus vero , actum ipsum, cui adjiciuntur , nullum reddunt, Idmodi itaque Conditiones, vel se ipsas, vel Contractus, quibus adnectuntur, deftruunt. In utroque autem casu legitimis haeredibus efficax actio aperitur. ** ** In casu i-ae: 60. §§. 9. 10. Sexus foemineus solum nexum sangvinis et aviticitatem , non item communionem juris; Vicini autem etCommetanei nihil horum probare tenentur ; unde prior nottra opinio (hic sub *) confirmari videtur, quod non in omni invalidatorio procelTu probae illae in pleno rigore requirantur. — 1088 —