Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

ubi aliqua inaequalitas apparet dati, et accepti; sed attendendum, an discrimen Mud non ali­qua commoditate, utilitate , opera, securitate* ve sarciatur, a) Non enim tam physicae , quam moralis aequalitatis ratio habenda est. 3- 0 Perpetuum , ubi proprietate ipsa trans­lata, bona permutata semper penes novos do­minos permansura sunt ; Temporale , ubi re­tento utrinque proprietatis jure, ratione so­lum usus fructus, fundi mutuo traduntur. Il­lic reciprocae fassionis perennalis ; hic pigno­ris , indolem res habet. * 4- 0 Perpetuum porro, vel celebratur cum clausula: Nullum jus nullamve juris, et domi­nii proprietatem pro se reservando, vel sine il­la. Si clausula allata , seu Itudiose , seu igno­ranter, litteris Cambialibus inserta sit, bonum da­tum, deficiente etiam accipiente, nunquam ad priorem Dominum redit, verum Fisco cedit; quia transferens omni se jure ad illud exuit; at, si clau­sula illa exmilia sit, prior poiTeiTor radicalem proprietatem sibi reservafle reputatur, ideo an­terius suum bonum recuperabit, aliud tamen, quod in Cambium accepit, Fiscus obtine­bit b) 5- 0 Itidem perenne , Consensu regio fir­matum, aut non. Si ita, quisque suo pro­prio privilegiali jure possidebit, quod per Cam­bium accepit, et ab Evictione sui concambian- tis cadit; secus vero intra privati solum Con­tractus limites persistit. **. 6- 0 Usu roboratum, vel secus. Illud pro­prio usu adprobans impugnare amplius nequit; — 1054 — a) Plan. ibid. n. 4. b) i-ae: 69.

Next

/
Oldalképek
Tartalom