Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
solum personam intentio dirigatur, nec in o- mnes benefici, verum benevoli tantum, esse possimus. 4-a Si error subitantiam objecti, vel qualitatem supra (§. 60,3. sub C.) declaratam tangat, defectu Consensus nihil agitur; ratione autem accidentalium admissus, nec retractationi causam praebet, ne ob minutos defectus actus solennes rescindantur, damni tamen reparatio non excluditur, * cum aequitas naturalis non patiatur quemquam cum damno alterius locupletari, a) 3-0 Si lapsus fiat circa rei quantitatem, ne error uni enormem laesionem, ** alteri vero iniquum lucrum adferat, illi ex aequitate saltem subveniendum est. * Vulgatum illud axioma; Error erranti nocet, cum sale adhibendum est, nempe, ubi par utrinque causa; si enim unus de lucro captando, alter de da7 mno vitando agat, iftius potiorem habendam esse rationem, naturalis aequitas svadét. ** Jus Romanum Contractus onerosos rescindendos disponit ob enormem laesionem , talem autem reputat laesionem, si vel emptor, vel venditor, plus quam dimidii, veri pretii, jacturam faciat, l. 2.8. cod. de resc. Vend. Ratio forte inde peti pofiét, quod Consensus potiori objectorum parti affigi censeatur. Sed illud quidem Juftinianaci Juris placitum, materiale nimis, et inconcinnis consecutionibus ansam praebens est; e. g. emit quispiam agrum 100. fl. qui nonnisi 40. valet, cum damnum 60. flor, ultra dimidium hic afiurgat, venditio rescindi debet. Alter emit integram Dynaftiam 600000 fl. quae solum 350000. fructum fert, damnum proinde 250000. et sic infra dimidium est, nec emptio, juxta datum principium, retractari potest, an id consonum ae— 1041 — a) Jur. ant. reg. 206,