Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
— 8^4 — dent. De activitate testandi Ecclesiasticorum , tam universorum, quam cumprimus Praelatorum, multiplex, et in secula plane producta agitabatur disceptatio, Clero par cum reliquis nobilibus jus, liberamque teitandi facultatem ex generali lege a) vindicando; Fisco vero, Jure Spolii (quod Canonistae vocant) relictam Subftantiam seu ab intestato, seu ab in- teftato decessissent, pro se occupando. Litis hujus progressum ita habeto : 1- o Jam sub prima Regum periodo, saltem sub finem, quaestionem hanc excitatam fuisse indicio est Diploma Ladislai IV. Cumani de anno 1274. quo Parochis Scepusiensibus facultatem teitandi concessit, b) et conditus sub Andrea III. anno 1298 art. 2g. de eodem negotio, c) Quid enim opus fuisset illa impetratione , vel hac Constitutione, nisi prius difficultas obmota fuiiTet. 2- 0 Ipsi quoque Ecclesiarum Patroni et Praelati, in haereditates Plebanorum involabant. d) 3- 0 Magnis jam incrementis aucta contentio ad Ferdinandi II, tempora fuit propagata, qui, ut, pro sua pietate, finem ei imponeret, in Comitiis Soproniensibus peculiare Diploma dd-o li-se 10-bris ;623 edidit, quo Praelatis liberam teftandi facultatem, sub certis tamen conditionibus, et limitationibus, concessit, e) 4- 0 Quia tamen querelae nondum desierunt, Leppoldus I* Imp. et Rex, idem Di- * 1 a) i-ae: 2. b) Car. Wagner Analec. Seep. Part. 1. pag. 262. c) Kovachich. Suppi, ad vest. Com. Tom. 1. pag. 124. d) 1.557: 10. $. 5. e) Vid. ap. Peter- Äy. Concil. Reg. Hung, Tom. a- pag. 434. seq.