Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
antiquiorum legum dispositione , ac recepto usu, reliquisse censeri debet. Juxta illas vero Colonorum quoque teftandi activitas respicit, vel Familiam, vel Fiscum, non hunc quidem JElegium, verum Dominalem, a) Intuitu Fa- jniliae eodem, quo alii, jure communi utuntur, ut de aquisitis suis libere disponant, b) non item de aviticis. c) At ratione Dominii Terre- stralis, in casu defectus, arbitrium eorum magis reftrictum est; nernpe : 1- o Mobilia quidem, avitica sint, vel a- quisita pro libitu dispensant, lex enim eate- uus non distingvit, d) sed Colonus 2- 0 Haereditates , seu fundos avitos , sim* pliciter, et integre, Domino relinquere debet. e) 3- 0 Immobilium autem aquisitorum dimidiam tantum partem, de alia prout volet, disponet. f) Ab intestato autem res omnes deficientis, pleneque , Domino cedunt, quin 4- 0 Qua parte libera disponendi facultate pollet, filio impuberi etiam alium haeredem substituere potest, * succefTorum utique, si filius adhuc impubes decesserit, sed per pubertatem Substitutio ipso facto cessabit, g) et ulterioris successionis ratio inde pendebit, an directus haeres dispositionem fecerit, vel non ; Jure tamen proprietatis Dominis Terrestribus semper salvo permanente, h) Hactenus de Solennitate interna, sive a- ctivitate ; de externis vero requisitis accipiendum est illud: Colonorum quemadmodum multiplex — 8 6% a) 1715 t 62. b) l-ae: 5. 57. 17235 49- c) l-ae: 59, d) 3-ae*.3o. pr. e) Ibidem, f) Ibid. §. j. g) Ibid. $. 4. 5. h) Ibid. 7. 8.