Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
— 73 B — ceps vero pluribus aliis uberius explicatus, a) Initia ejus , si non ex priscis generosae hujus, iiobilisque Gentis inftitutis cienda , certe magis ex vicinorum Germanorum moribus , apud quos pariter : Dotem, non Uxor Marito , sed Maritus Uxori offerebat, b) quam ex Romanorum legibus derivanda videntur. Nae inter Hungaricam , et Romanam dotem magna est dissimilitudo: Romani Viri accipiebant dotem ab uxoribus ad facilius ferenda Matrimonii o- nera ; nos eam damus uxoribus ad mitius sustinendam triftem vidualem sortem. Illi dota- litium a dote solicite discernebant; nos vocabula haec promiscue , et pro Synonymis usurpamus , c) et, si quid ex parte mulieris sponso promittatur, Contra-dotem compellamus. §• 460. Notio , et explicatio. Dotis definitionem * suppeditavit quidem Werbőczius d) sed qua unam tantum ejus speciem , tunc forte solam usitatam expressit; quia vero altera jam frequentior evasit, hujus etiam in formanda hodierni usus notione ratio habenda est. Quare generalis detinitio dotis his verbis concipienda videtur, quod sit: Merces legitimae uxori, ob Jidem conjugalem , ex bonis dejuncti mariti, per ejus SucceJJbrem praestanda. Dicitur: ’a) Sigis. D. 6: 18. Matth. D. 6: 26. 27. Wlad. D« I*. 63. 64. l-ae: 93—96. 109. 134. 2-ae : 18. 24» 43* I etc. b) Tacit, de mor. Germ. cap. ítí« c) citt. i l-ae: 93. etc. d) l-ae: 93. §.2.