Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
— 733 — principium ad SuccelTores oneri Juris Capillaris ob* noxios adplicandum non exiftimo , tam ideo , quod filia patris inter proles suas etiam paulo liberius disponentis, arbitrium semper venerari debeat, i-ae: t57, §. i. quam etiam, quod l-ae : 67. aliis SucceiToribus, non item patri, normam ftatuat, ut pro exigentia, seu quantitate bonorum puellas collocare obligentur. JUS VIDUALE. §■ 457• Declaratio ejus. Jus viduale ab ipsis regni primordiis usu receptum , a) et deinceps uberius explicatum, b) capillari perquam simile est, quod vel ipsa notio ad mentem modo citatarum legum concinnata indicat, in haec verba: Beneficium Vi- duae competens ex juribus pojfessionariis Mariti h aereditariis, et ipsam jure proprietatis non concernentibus , congruentem habitationem, et sustentationem , ac, si denuo nubere velit, etiam emaritationem percipiendi. Pleraque haec ex declaratione jam (§. 456.) facta perspicua fient, paucis solum iitis observatis. 1-0 Prout ex bonis paternis filiabus Capillare , ita ex maritalibus Viduae, ju^ viduale competere. Vidua autem est, quae juxta ritum S. M. Ecclesiae matrimonio conjuncta fuit, etiamsi mox maritus deceíFerit; quin et ilia Viduae a) S. Steph. 1. 2. c. 24. b) Supra §. 455, sub b) citt. et i-ae: 98. 99.