Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
obtinuerint, vel deinceps obtenturae sint, cum iftud diftincto titulo debeatur ; uti nec illud , quod in casum defectus masculorum, vel bonorum proprietas , vel iis inhaerens summa, ad ipsas reditura sit. (In quartalitio secus se res habet, §. 452. n. 5.) Sed quicunque de praesenti, cum exclusione filiarum, bona paterna possidet, seu Fiscus ille sit, seu privatus: Collateralis, Adoptatus, Donatarius etc. oneri praeitandi juris Capillaris obnoxius eft. a) 5-0 Congruentem habitationem , sustentationem., et emaritationem percipiendi. Ad haec nempe tria Capita beneficium juris Capillaris redit: a.) Habitationem , et quidem in ipsa domo paterna, ex qua filiae invitae ejici nequeunt, donec in Capillis manent, etiamsi hoc tota vita duret, b) Si vero mutuo ipsarum , et poITessoris consensu excedere velint, hujus sumptibus alia honefta, conveniensque habitatio , ipsis ynocuranda erit. Ad habitationem autem pertinent non solum Conclavia , quae ipsae, et domeftici incolant, sed alia etiam aedificia, pro itatu , adjunctisque aliis adcommo- da, uti: culina, penus, cellarium, ftabula etc, suppeJIex item omnis ad ea pertinens. /3.) Sustentationem; Hac continetur, quid-* quid ad victum, amictum, obsequium in hominibus, et jumentis, culturam animi et corporis, curam valetudinis, etc. pertinet; neque 731 a) Iisdem, et Plan, n. 5. Ad aq. rer. 6' 30- §• 6. Ad Excis, quart, n. 2. Divis. Sacc, mob. ti. 21. b) citt. i-ae: 29. ' 14* f