Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

babét ad amissionem Capitis et Dotis , nisi con­vivendo delictum ei condonaverit, a) ^-o Maritus singulari amore Uxorem ; haec illum pari observantia prosequi, b) ambo ve­ro, quod inde consequitur , a rixis , conten­tionibus , et aliis his adhuc detex-ioribus abiti- nere debent. Item f)-o Vires, operam, facultates ad rectam sobolis educationem conferre; licet enim Viros cumprimis maneat onus familiae suitentandae, nec tamen uxor , vi societatis conjugalis , se eatenus, quoad ipsius facultates sinunt, exem- tam censere potest ; ut adeo huc etiam valeat illud: Alter alterius onera portate. c) IV. Legitime inita. Id est juxta leges di­vinas , Ecclesiasticas, et patrias ; si quis enim defectus adversus eas committatur, matrimoni­um, pro diversitate casuum, vel nullum peni­tus , vel saltem illicitum evadit; quod ex im­pedimentorum declaratione paulo inferius ma­gis patescet. * Heifieccius Elem. Jar. civ. 1. i. tit. io. pro diversis Matrimonii considerationibus, varias notiones addu­cit ; secundum jus Naturae: Viri, et mulieris con­junctio ad liberos procreandos comparata. Ad inen- tem Juris Romani: Conjunctio maris et Joeminae, consortium omnis vitae; divini, et humani juris communicatio. Ganoniftis : Sacramentum Laicis pro­prium , quo vir et mulier secundum praecepta Eccle­siae conjunguntur. Proteitantibus : Societas maris et foeminae indissolubilis , et divinitus instituta, ad generationem prolis , et mutuum vitae adjutorium ineunda. Nostra , initio hujus paragraphi expreiTa? si rite expendatur, omnibus satisfacit. — 354 — a) Cit. l-ae: 105. b) Ephes. 5. v. 22. seqq. cj Ga­lat. 6. v. 2,

Next

/
Oldalképek
Tartalom