Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
PERIODUS III A TRIPARTITI iE T A T E USQUE CAROLUM III. IMP. ET REGElM. XXXVI. Rex Ludovicus II. a 1516. usque íj'zó. 29-am Auguiti. §• S3Jpsae quoque ejus leges infelices. Lu do vie i II. Septem Decretorum fragmenta potius, quam ipsa Decreta, Codex noster exhibet, a) ut vel tristes hae reliquiae funestam temporum illorum memoriam apud posteros renovare videantur. a) Corpus Juris pag. 337. seqq. *) Cum infelice Ludovico Rege, post feralem Cladem Moháchiensem, in uliginoso rivo Karassó , submerso , eandem fere sortom expertae sunt etiam illius leges; nam laciniae solum earum ad nos-pervenerunt, et, licet solertissimus-rerum dometticarum in- veftigator Martin. Georg. Kovachich aliqua Decreta integritati suae reftituerit, uti utrumque anni 1518- Tolnense et B achtens e , item 1522. Budense, 1.525, Rákosiense, ac etiam Hatvaniense e. a. tam telici tamen eile nondum licuit cum aliis, de annis 1519. et 15‘23* * Diplomata autem confirmatoria etiamnun» omnium omnino desiderantur. Vest. Comit.