Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

IB etas , a) leges quoque dedit ab Albrico Com» pilatore in duos libros redactas, b) quibus, praeter alia complura, c) in forma Judiciorum, d) ac juribus etiam privatorum, e) non mo­dicum mutationis induxit. Severiores quidam AriJftarchi nequicquam illas apogriphis accensere conabantur. '*) a) Croatis res novas molientibus, profligato et caeso eorum Duce Petro, ad officium revocatis, non so- lum Croatiam mediterraneam recuperavit, sed ma­ritimam etiam; tum Dalmatiam, et Piamam adjecit. Archidiac. Spal, apud Schvandner Tom. 3. p. 180. Dandulus apud Murator. Tom. 12. p. 259. Laur. de Monacis Chron, l. 5. p. 93. Thuroc, jP. 2. c. 6, Di­plomata Colom. Dalmatinis 'Ecclesiis , et Civitatibus data, apud Katona Tom. 3. p. 161. 169. 22g. seqq, b) Exftant in Corpore Juris cum prolixa Praefatione Albrici pag. 144. seqq. c) Anteriores leges de disciplina Ecclesiastica , Feflis, Decimis etc. diftinctius explicat, peculiariter S. Ste­phani Scita severiora lenit, jufio autem leniora ex­asperat , perhibente eadem Praefatione. §. 8. seqq. d) Libr. 1. c. 2. 7. g. etc. Judicia ex Curia regia ad Sy­nodos transferunt. e) Ibid. c. 15—21. Donationes retractant, et normam Successionum mutant. Praeter id, quod nihil adjunctis temporum, loco­rum, personarum repugnans in se contineant; Gens tota, semper has leges, ut sinceras recepit; Colle­ctores omnes pariter, ut tales agnoverunt; Tefte líollárk) Coevum vel saltem suppar earum manuscri- ptum exemplum in Bibliotheca Palatina Viennensi exftat; nec in oppositum hactenus adductae rationes invicti sunt roboris.

Next

/
Oldalképek
Tartalom