Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
3- 0 Sui juris, nam, si Communitas Jurisdictioni cujuspiam privati obnoxia sit, eidem eripi, ac cum praejudicio Domini libertate donari nequit. Si enim hoc quoad singularem Colonum leges prohibent, sane ratione integrae alicujus Communitatis minime probant, a) 4- 0 Unius territorii, per quod differt Civitas a Diftrictu aliquo itidem collective solum nobili, quales hodie sunt: Jazygum et Cumanorum junctim , et Oppidorum Hajdonicali- um. b) 3-0 Sub Solius Regis Dominio; tanquam peculium S. Coronae, nullum praeter Principem Dominum agnoscunt, nec ulli, seu pe- rennali, seu temporaneo jure alienari Civitates possunt, b) Quin nec Rex Colonorum, verum liberarum personarum initar, Cives habet. 6-0 Sub proprii ]Magistratus directione» omnia quippe Communitatis Civilis negotia, independenter a Comitatus Jurisdictione (dempta tamen rerum promercalium limitatione) per Cives libere electus Magiitratus adminiitrat, seu illa politica, seu oeconomica, vel judicialia sint, d) 7-0 Esc legitima concessione, videlicet: Regia Majeftas, cui privilegiorum impertiendorum jus unice competit (§. 9^.) sola, ad mentem legum e) per privilegium Eliberationis Liberas , et Regias Civitates creat, ut tamen novella talis Civitas voto etiam, et Sessione in Comitiis gaudeat, necesse habet cum consensu * 22 — «79 — a) Ssu 16.30: 30. $. 4. b) 1791: a9. c) Albert, ari. 16. §. 1. 3-ae : 20. §. 1. Wlad D. 7: 1. 2. 3- 160H: 22. ant. cor. 1681: 41. 171.5: 36. §. 1. d) Carol. I, Decr. loc. cit. 3-ae t 10. 1608: 13. a. c. 171.5: 36. e) 1687: 17. etc.