Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
— IJÖ —atque Nobiles Reg\i , ex primaevo regni Initi- tuto , (§. 17.) suam trahunt originem. Postquam enim inspirante Spiritus Sancti gratia, Majores noftri ad agnitionem veritatis , Catho- licaeque religionis professionem pervenerunt, et a Divo Stephano , aliisque piissimis Regibus, Archi-Eppatus , Episcopatus , Abbatiae , Praepositurae , Monaitoriaque -complura , totidem veluti Virorum Apostolicorum Seminaria fundata sunt , ut providentissimi Principes haec Religionis praesidia, et sua beneficia perpetua redderent, pro eorum conservatione, amplissimas ex Caitrorum suorum pertinentiis assignarunt dotes, a) Ouia vero fundis his , ex Systemate regni, militandi, patriamque defendendi obligatio adhaerebat , ne per ejusmodi Donationes, diminuto militum numero, respublica detrimenti quidpiam acciperet, consvetura militandi onus cum fundis ad Ecclesias etiam translatum est-. Ut itaque Praelatis , quoties patriae defensio poitularet, in promptu semper ellent Viri iirenui , qui sub eorum Vexillis (Banderiis) arma corriperent, ac expeditionem bellicam susciperent , retentis pro sua mensa , et aliis Religioni adeommodis finibus, suffecturis bonis , reliqua in minores portiones (Curias praediales) ex quibus singulae familiae, pro frugali temporum illorum ingenio , vitam honeite traducere pollent, tribuere , ac viris militaribus conferre erant soliti. Hac Donatione eos , et fundi Dominio , et Nobilitate quadam inferioris ordinis ornarunt, quibus deinceps ipsae quoque leges , Certas libertates , et immunitates , concefferunt, ut mox visuri sumus. a) l-ae ; 84- $ K