Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

2- 0 Jure privato communi nobilitari, sin­guli enim eorum sunt veri Nobiles regni, et eadem cum aliis Nobilibus, libertatis exempti­onis et immunitatis praerogativa , eademque Je­ge , consvetudine , ac juridico proceiTu perim­untur. a) Sed iita ad universas Inititutiones noitras se exporrigunt. 3- 0 Jure privato, sibi proprio , ac specia­li ; quoad Causas suas in Tribunalibus Judicia­libus vertentes. Sed et iitud, pro diversis Pro­cerum Classibus , nonnihil variat; quod prae­sentis Capitis objectum eft. Ordimur ab iis, qui dignitate aliis antistant, seu Baronibus regni, §• 193­Baronum regni specialia, Barones, olim Jobagyiones, regni dictos,­b) vocamus: Personas illustriores ad praecipua regni munia cum eximia dignitatis praeroga­tiva evectas. * Natalium enim splendore, sed cumprimis praeclaris virtutibus , ac meritis in­signes sint oportet Viri illi, qui ad tam subli­mia regni munia efferuntur , quibus praeter honorificentissimas quasdam functiones illud etiam decus adnexum est, ut omnibus aliis se- cularibus patriae Civibus dignitatis excellentia antiitent, primaque in publicis Congressibus subsellia teneant. Nomina, et Officia eorum, Decretis Comitiorum ,' ac privilegiis subscribi soleant, denique privatis etiam nonnullis ju­264 — a) Citt. l-ae: 2. etc. b) Andr. II, Art, lo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom