Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
2ÓO futueret, tina indulsit, ut post 21-um annum voia ipsorum Candidatis nuncupare liceret; quod dein ad reliquos quoque Ordines religiosos eadem clementia extendit. ** Reliqua in iisdem Decretis contenta, tanquam ad disciplinam religiosam, independentiam a Superioribus exteris, subjectionem erga Dioecesanos etc. pertinentia , noftri inílituti non est exponere. §. 190. 7. Cleri Graeci Ritus. Catholicus Clerus , seu Latini ritus sit, seu Graeci, eodem plane jure fruitur, illud unicum si demas, quod Graeci ritus Unitorum Secula- ris Clerus minor, Conjugio ante Sacros Ordines rite inito , etiam in Sacerdotio uti, ac legitimae sobolis procreationi Ludere queat, unde consectarium illud fluit: quod jura quoque ea, tam ratione sui, quam Conjugum , et liberorum sortiatur, quae ex legitimo matrimonio dimanare-consveverunt, uti: Patriae pote- ffatis , Coaquisitionis, Dotis, Juris vidualis, Successionis reciprocae Ascendentium , et Descendentium , ac Conjugum etc. Atque haec etiam non Unitis pari jure competunt. , ' Conltitutum adhaec: a) ut filii Presbyterorum Graeci ritus Unitorum in Presbyteratu pro* creati, non illi quidem INobiles, nisi Pater gentilitiam haberet nobilitatem , verum Libertini evaderent, nec per Dominos Terreiires in co- lonicatum retrahi poffent, etiam si Genitores, ante Sacerdotium , perpetuo colonicatui obnoa) 1723: 69.