Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

tíores sunt, a) Neuter Jurisprudentiam noftram editis legibus locupletavit; b) quin et privilegia eorum fori auctoritate deitituuntur. c) Sed nec jus Bojoaricum, occasione reitituti Petri, Hun- garos ab Henrico III. aut petijsse ; aut oblatum suscepisse censemus. *) IV, Rex Andre a s Albus, vel Catholicu a 1046 usque 1061. V. Rex B e 1 a L seu Adalbertus a 1061 usque 1063. §. 20. Prioris Edictum unum; posterioris Constitutio­num vestigia exstant. Ulrique Fratrum iftorum, sub principium quaedam vitio dantur, quae tamen dein utili­a) Thurocz. Part. 2. cap. 35. seqq. Bonfin, Dec. 2.1. 2. Alold. ad an. 1039. b) Nullas, seu Codex noiter exhibet, seu uspiam alibi reperire est. c) 2-ae: 14. $. 9. *■) Quis in animum inducat, ut credat, Gentem juriuni suorum tenacissimam, abjectis his, subito aliena, s.bique ignota, ambivisse; aut Henricum Principem prudentem per id Hungaros magis exasperare volu­isse, quos alioquin in recipiendo Petro admodum difficiles expertus est. Quid quod Hermanni Con­tracti, qui solus hoc memorat, auctoritas hic ambi­gua sit, cum in Chronici ejus editione solum Catii~ jiana , non item Pistoriana, et Urstisiana, famige­rata illa propositio reperiatur ; f^ngarios petentes U- ge bojoat ica donavit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom