Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

tam beneficiis, quam vita etiam ipsa, (prae- miiTa Degradatione privari queant, a) *) Extraordinarium hoc jus, lex, disertis verbis, so­lum Praelatis tribuit, sed consvetudo memoriam hu­manam superans, ad alios quoque extendit, prout praxis, ac Stylus Mandatorum Compulsoriorum, te- ftatur ; an tamen ad juniorem Clerum, aliosque Sa­cris ordinibus non initiatos, adcomraodum pariter sit, merito dubitatur. ** Exemptio haec Cleri, olim haud parvi momenti,, jam communis omnibus Regnicolis evasit, poftquam psus Excelsae Curiae Regiae, a poena Capitis in hoc delicto adjudicanda, etiam quoad Laicos, re­cessit. *** Si adversus has leges agant, Bona lucrativo titu­lo aquisita erga condignam (habita redituum ratione) aeftimationem ; oneroso vero comparata , erga inhae­rentis summae persolutionem, quisque Nobilis, Ju­dice auctore, eis adimendi facultate pollet, b) se­cus leges Amortisationis inanes evaderent. Non ve­tantur tamen-ita aquirere, ut post fata ipsorum ad Consangvineos , aut alias seculares Nobiles Familias eadem bona revertantur. §• 184­2. Praelatorum universim Praelati prae aliis , etiam Clericis , uti ho­nore, et dignitate, (§. lgi.n. l.) ita et juribus quibusdam eminent, qualia sunt: l-o Homagium * excellentius , centum nempe marcarum ** gravis ponderis, quadrin­gentos florenos facientium, c) l, 1 — '24Ö —* a) 2-ae: 44* 51* b) Sensu 1647: 17. 1715:23. c) l-ae: l, 2-ae; 40. 4.3. etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom