Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

<p) Extractibus Matricularum Parochicrlium, seu librorum, quibus Baptisati, eorumque parentes, in­scribi solent, f ita tamen, ut non tantum idioma, sed ipsa etiam verba Matriculae, sine omni muta­tione in extractu serventur, et transcribantur, a) Quin consultum, ut per alias fide dignas personas e. g. Judlium , et JúraíTorem, extractus cum libro originali conferatur, ac (quod ajuntj vidimetur. Quod in Causa inveftigatoria Stephani Knapp anno 1791. ab Excelsa Cancellaria praeceptum plane fuis­se , Bene memini. f Vel hinc patet, quanti intersit libros Parochorum» quam accuratissime conscribi, diligentissimeque con* servari. Quidquod in Successionum, aliisque gra* vissimis materiis maximum persaepe habeant mo" mentum, in deducendis, quoad utrumque parentem » litigantium genealogiis-. Quare, non perfunctorie» uti plerumque fit, inscribendum: Baptisatus est in~ fans Josephus. Parentes: Thomas , et uxor ejus E- va; sed utriusque etiam Cognomen diserte exprimen­dum , e. g. Pater 7hornas Völgyi, et Uxor ejus E- \va 'loldy. Cum itaque libri hi pro partialibus vel- uti Tabulariis Regnicolarum habeantur, Episcopalis reipsa muneris est, occasione Canonicarum visitatio­num, eos diligenter perscrutari, naevos corrigere, et Parochos ad omnem accurationem eatenus obser­vandam adftringere. Idem etiam de libris conjuga­torum, et mortuorum intelligendum. Salutaris ad- haec ellet illa Conftitutio, qua juberentur singuli Pa­rochi ejusmodi librorum authentica exempla, cum fine cujusvis anni, suo Episcopo submittere, ut si in Parochia (quod saepe fit) incendio, aliave fatali­tate, perirent, saltem in Archivo Episcopali indigen­tes reperire pollent. Multis , secus ineluctabilibusf difficultatibus hac ratione obviaretur. — 238 — a) Int. i-ae Febr. 1735. et 10-ae Maii 1771.

Next

/
Oldalképek
Tartalom