Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

2 2 % III. Ináig enat us; quae ejus origo ? Indigenatus , qui tertius, et peregrinis uni­ce serviens nobilitatem hungaricam consequen­di modus est, hic * nobis significat: Persona- > rum exterae alicujus FVationis in Hungaros receptionem. Cujus originem, qui uni vers i m. ad tempora Ferdinandi I. reducunt, vereor, ut • probabilem sententiae suae rationem reddere queant: Praeterquam enim, quod hiftoriae per­hibeant, in ipsis plane Gentis noitrae initiis, partem unam Cabarorum semet ipsis adjun­gentem , ab Hungaris jure Civitatis donatam , in eandem Nationem coaluisse, a) S. Stepha­nus plures excellenti virtute Viros exterae na­tionis, quos inter Paznanus, Cuntius, Orziusy Vencellinus, ac Hedericus fuere, b) non susce­pit modo benigne, sed amplissimis etiam pos­sessionibus locupletavit, ac per id citra omne dubium Nobiles quoque sui regni creavit; quin eandem benevolentiam erga Advenas observan­dam etiam filio suo S. Emerico, gravibus Uni­modum rationibus, impenseque commendavit, c) Id ultro, libenterque in contrariam sen­tentiam abeuntibus largior, quod principio, receptio hujusmodi solius Principis arbitrio per­acta fuerit, et tunc adhuc, nec norma aliqua solennis obtinuerit, nec Actis diaetalibus no­mina receptorum inferri consveverint. Poite- rioris hujus exemplum primum reperio in Mar­§■ >71. a) Const. Porphyr, de adin. Imp. c. 39. b) Tipi« fund. S. Montis Pannoniae, cj S. Steph. 1.1. c. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom