Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

2 18 Familiae in Adoptatum nequaquam transfert, quae unice per summi Principis Privilegium concedi pos­sunt. ** Ex certo illo Juris principio: Quamdiu - quispiam Dominium reale bonorum suorum tenet, et possidet, interim semper ea delictis suis , et excessibus ita exigentibus perpetuo amittere potest: suapte fluit, Adoptionem , ac etiam Praefectionem, licet jam Consen9u regio roboratam, per Sententiam Notae In­fidelitatis penitus irritam reddi, adeo, ut, etiamsi Notórius dein gratiam vitae et bonorum obtinuerit, in his non Adoptatus, verum Fiscus Piegius succe­dat, nisi Adoptio denuo initituatur , novoque Con­sensu Regio firmetur. i-ae: 4y. §• 1<59­Divisiones hujus. Adoptio hactenus declarata, * varie dispe­scitur, nam 1- o Pro eo , atque persona extranea filii , aut fratris nomine, ac jure, in familiam ad- sciscitur , filialis , aut fraternalis, audit, a) 2- 0 Filialis item , si adoptatus in domum et familiam, adhuc viventis adoptantis tradu­catur, perfecta: secus imperfecta compellari potest. 3- 0 Fraternalis autem, si unus tantum al­teri Successionem deferat, simplex: , unilate­ralis que; sin ambo mutuam et reciprocam bo­norum devolutionem spondeant, ut praemor­tui jura ad superititem redeant, mutua , bila­teralis, ac phrasi legis noftrae: Contractus mu­tuae fraternalis adoptionis vocatur, b) * 1 a) i-ae: 66. $. 3. 4. b) l-ae: 63. §. 4. et. cir. 66. % 1. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom