Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
ne Caítri exempti suos proprios Judices Nobilium (Szolga - Biró) habere permittebantur, a S. Stephano eximiis praerogativis ornabantur, quas Andreas II. Bulla sua aurea initauravit. De inceps autem quoscunque Reges nostri No- biles—creare volebant, in hunc nobilissimum órdinem transferebant. Hinc intelligitur Diplomatibus noftris adeo familiaris phrasis : In regiam domum aliquem transferre. Atque iite erat praecellentissimus ille militiae Hungaricae flos, qui sub ipsius Regis Vexillo (Banderio) primus praelium iniit, et ultimus ex eo excessit. Ob cujus invictam virtutem Gens noitra amicis admirationi, inimicis terrori fuerat; Robur exercitus ? et firmissimum Patriae praesidium, Aurea libertate gaudens, verae nobilitatis Semen, ac Seminarium. His dein Ludovicus I. reliquas militiae Classes : Jobagiones S. Regis, et de Castrensibus exemptos, praerogativis pares effecisse a pleris- que exiitimatur. a) * Successit patri suo Basilio Macedoni anno 886. Calendis Martiis, decedens vero Imperium Conftanti- nopolitanum filio suo Conilantino Porphyrogenito reliquit ll-a Maii anno 911. §. 163. Quid nobilitas ? Nobilitas bifariam spectari potest. Moralis in excellentia propriarum cujusque virtutum ac perfectionum posita est, et sic sua quem— 207 a) Art. 11.