Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

berrimis his sociari, stare, ac peren­nare vinculis. Dum itaque Legum cu­pidos vos compellavi, dixi simul, in ea omnia vos cupide ferri, quibus fas, aequitas , justitia, fortunae , honor , prosperitas, salus, felicitas, beatitudo denique omnis, velut in cardine fle­ctitur, et versatur, , Vobis itaque lectissimi Juvenes! quorum institutioni, per complures Cursus, priori novam semper Patriae sobolem sufficientes, tertium jam supra quadragesimum dicavi annum, sicque aetatem pene omnem consecravi, su­premum quoque hunc meum laborem sacrum esse volui! Expertus non sine magna animi voluptate per longam hanc annorum seriem fueram, quanta contentione, et assiduitate, sed et quam felici cum pro­gressu, Nobilis Juventus Hungara Ju­risprudentiae patriae operam colloca-

Next

/
Oldalképek
Tartalom