Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 8 ...... Observandum vero, duobus modis evenire, ut externam suam libertatem homines invicem restrin­gant : i) a sphaera virium suarum potestatem alio­rum arcendo ; 2) potestatem suam in sphaeram virium alienarum exserendo. Quatenus alterutrum nobis li­cet, eatenus jus habere dicimur. Continetur autem in conceptu juris subjectivi etiam facultas cogendi, i. e. vi extorquendi, quod nobis debetur. Jus enim, quod etiam per vim , ubi necesse fit, vel tueri, vel persequi non liceret, eo ipso nul­lum jus esset, quia eo ipso licite quisque illud viola­ret. Caeterum non semper vires habet, qui habet jus; et in civitate propriis viribus, et proprio judicio, in regula, uti non licet. 3. Juri subjectivo opponitur, j uris officium s. obligatio, i. e. moralis necessitas ex generalibus nor­mis libertatis externae resultans. Idem aliis verbis de­finitur: quod sit necessitas suam ipsius libertatem ex­ternam restringendi, eatenus homini incumbens, quod idea vel instituta sociali? vitae sic exposcant. Restrictio illa pariter, uti de jure diximus, dupli­ci ratione fit: 1) negative, abstinendo vires suas; 2) positive, dando aliquid, vel faciendo. Quatenus alterutrum praestare tenemur, eatenus juris officium nobis incumbit. Contineturque in conceptu juris officii etiam ne­cessitas vim patiendi, si sponte id, ad quod obliga- mur , praestare nolimus. Qui enim contra juris offi­cium agit, is injuriam facit, laedit alterum; et, quia sphaeram jurium suorum egrediendo, in alienam in­vadit, si vi repulsus fuerit, justam coactionem patie­tur, semota facultate’ resistendi. 4. Jurium autem officiorumque correlatae notiones sunt, ita, ut nec jus intelligatur absque officio alio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom