Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
§. 2. b. Objectum. Objectum juris possessionarii sunt: castra, castella, fortalitia, civitates, oppida, villae, praedia, terrae, prata, silvae, verbo cuncta bona immobilia, quibus praeter militare servitium nullum aliud onus inhaeret a). 1. Et haec ipsa bona jura possessionaria, vel etiam possessiones, vocari solent, eodem modo, sicut vocabulis feudi, pignoris, dominii et res, et jus designari consuevit. Specialiter vero possessio pro villa dicitur, et inde portio possessionaria, 2. Leges S. Stephani et Colomani discrimen faciunt inter propria bona et dona regis, inter possessiones donatas et caeteras haereditates. Hodie tamen cuncta bona nobilitaria jure possessionario tenentur b). c. Jura. In jure possessionario sequentia jura continentur: i) jus possidendi, et vindicandi, et ad legitimos haeredes transmittendi a*) *, 2) jus utendi fruendi, idque plenissimum, proventus ordinarios et extraordinarios complectens b*); 3) jurisdictio dominalis c); 4) jus meliorandi, i. e. investitiones a) Trip. I, 24. 1741,8. — b) S. Steph. II, 35. etiam 5. et 24. Colom. I, 20. 21. Vid. excursum in calce hujus libelli, e. g. Trip. I, 17. etc. — b*) e. g. Trip.I, 9. §. 5. Restrictiones juris publici, e. g. intuitu fodinarum salis, non huc pertinent. — c) e. g. Trip. Ill, 25. 26,