Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
sideat, sed ut etiam in praxi, i. e. adplicatione juris, prudenter versari sciat. 3. Quanto autem major gentis alicujus cultura fuerit, tanto ampliori eruditione ICtum ornatum esse oportet. Oratorem Cicero definivit, virum bonum dicendi peritum. Eodem modo ICtum definire possumus, virum bonum doctumque justi atque injusti peritum. Hoc sensu Romani Jurisprudentiam definiverunt, quod sit divinarum atque humanarum rerum notitia , justi atque injusti scientia a). 4. Multum a perfectione ICti distat legulejus, qui leges memoria tenet, quas non intelligit. Detestandus vero est rabula, qui scientia juris ad evertendas aliorum fortunas abutitur. §• 39' Via ad jurisprudentiam. Theoria juris ex doctrina optime hauritur. Sed practica prudentia per solam experientiam obtineri potest. Utraque autem non modicam animi vim requirit, sagacitatem ingenii, acumen mentis, profunditatem judicii, celeritatem et robur consilii; quae omnia naturae dona sunt, et ab arte suppleri non solent. I. Methodus docendi discendique juris positivi duplex esse potest: a. ex fontibus ipsis; b. ex systea) Sic nimirum sentiunt plerique interpretes : videant autem Grammatici, utrum aptiorem istum explicatum verba non sustineant, quod nempe Jurisprudentia sit in divinis atque humanis rebus justi atque injusti scientia. Ita prior pars definitionis indicaret extensionem (objectum), posterior genus definitae scientiae.