Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
§. 34Vis consuetudinis. Consuetudo juris privari vim legis habet; attamen in defectu solum scripti juris. Sed usum immemorialem interdum contra obsoletam legem praesumtio justi initii sustentat. 1. Natura et finis juris positivi in certitudine et aequalitate normarum consistit; eoque fundamento tam legum, quam consuetudinis potestas nititur. Nempe singulorum eadem jura et officia esse debent, quae aliorum quorumvis sunt^, sive illa ex legibus, sive ex consuetudine promanent. Ab utrisque quidem , ex indole juris (permissivi), cives diserta voluntatis suae declaratione, recedere interdum possunt, juxta illud: Provisio hominis tollit provisionem legis; sed ubi simile quid non intervenit, suapte intelligitur, id obtinere, quod legibus aut consuetudine introductum est. Si e. g. in contractu vel testamento disertas conditiones aliquis apponere neglexit, naturaliter eas voluisse censetur, quas leges vel consuetudo adoptaverunt.' 2. De quibus autem causis scriptae leges exstant, easdem custodiri oportet, secus leges esse cessarent; unde suapte sequitur, jus consuetudinarium ad ea solum pertinere, quae scripto jure non continentur a). 3. Werböczius et plerique ICti triplicem vim consuetudini tribuunt: a. interpret at iv am, in ambigua lege ; b. imitativ am , in defectu legis ; c. der o g ativ am, contra legem b)- Ac primum qui-