Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 54 ...... dentiae, in certo et probabili scopo consistentes, cui obtinendo lex constituta fuit k), ii n i s legis. 3. Quaevis autem rationes legis vel in ipsis legibus exprimuntur, vel aliunde innotescunt. §• 25. d. Limites. Omnis interpretatio declarans et stricta esse debet. 1. Doctores tria genera interpretationis distinguere solent: declarativae , extensivae , restrictivae. Sed proprie loquendo omnis interpretatio declarans esse debet, ut nempe mentem , sententiam, voluntatem legis interpres defigat. Ideoque verba legis, et veram eorum significationem neque mutare, neque negligere potest. Restrictio autem , vel extensio legis interdum quidem in jure locum habent, sed cum interpretatione confundi non debent. 2. Nihilominus, ubi vocabulum aliquod multiplicem , eumque latiorem et strictiorem , sensum admittit , interpretis munus est determinare, quo modo eadem accipienda sint, et interpretatio stricta manet, etiamsi latissimum sensum ambiguae vocis interpres adoptet, dummodo nexu sermonis, vel natura rei poscente id fiat. S- 26. c. Regulae grammaticae jinterpr. s Textu legis critice stabilito, primas tenet grammatica interpretatio, cujus offik) 1687, 9. 1723, 107.