Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 43 ...... itiis, proscriptus, ac hostis patriae declaratus est v). Post cladem Moliácsensem Zápolyae Cancellarius ac Locumtenens fuit; legationes ejus obivit; nomine ve­ro viduae Reginae Isabellae nuncius Constantinopolim Tureas in regnum evocavit x). Extrema aetate, sub Tureorum dominatu, Budae Judicis officium egit. Mor­tuus ibidem, 1542, in coemeterio Judaeorum sepul- tus est y). Filius ejus Emericus Supremus Comes Tol" nensis memoratur z), qui facultates viresque suas, ini­to cum aliis optimatibus foedere, patriae libertati sa­cras esse voluit aa). Ulterior familiae memoria non exstat bb). 9. De praejudiciis Curiae Regiae. Suprema duo re­gni tribunalia, scilicet Inc. Tabula Regia et Exc. Tabula Septemviralis conjunctim Curiam Re­giam constituunt. Alterutrius Tabulae sententiae, in quaestionibus juris latae, decisiones, utriusque autem consentientes, plures, et similes praejudicium efficiunt. Jam licet tribunalia dicendi solum, non etiam con­stituendi, juris habeant potestatem, et jus non exem­pla sed leges faciant, nulliusque sententiae vis ultra substratam causam semet exporrigat; adeoque decisio­nes et praejudicia Curiae Regiae per se, i. e. ex in­dole sua, normam juris efficere haud queant: conce­dendum tamen est, et facile ex praejudiciis opinionem juris, adeoque consuetudinem, nasci; et certissi­v) 1326, 26. — x) Wallaszky: Dissert, de Steph. Werbőczy §§. 17—22. —y) Istvánfy 1. 14. Provisoris Strigon. epi­stola, apud Pray, Annál. P. V. p. 358. — 1) 1542, 10. Noviz. — aa) I. M. Stella, de Turearum successibus epist. 3. apud Schwandtner. — bb) Kelemen, Hist. fns. p. 497- ®q-

Next

/
Oldalképek
Tartalom