Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 4i ....... (j ’O tamen et ipso non pauca sutit vel penitus o- tnissa, quae omitti non debebant, vel autem aliter, quam juris divini natur alis que aequitas, vetusque regni observatio exposcere vide­batur , posita'’ l). Omissa certe plura sunt magni mo­menti, et quotidiani usus objecta; sed recte semet ex­cusat ipse Werbőczius: „minus nempe mirum est, memoriam aliquarum rerum excidere, quam omnium constare” m). An vero, et quantum Werbőczius ab vetusta consuetudine aberraverit, aut recesserit, ho­die difficile est judicare. Operis confusum ordinem facillime adhuc toleramus et ignoscimus. 7. Editiones. Editiones Tripartiti Werböcziani variae adornatae sunt. Quinque seculo XVI. in fol. (originalis Viennae 1517; item 1545, et 1561, ibidem; 1571, Claudiopoli; 1581 Viennae). Quatuor seculo XVII. (annis 1611, Debrecini; 1643, Bartphae; 1660, Leutschoviae; 1698, Claudio­poli), latiné et hungarice in 4to. Tres seculo XVIII. in paragraphos divisae et no­tis illustratae, a Joanne Szegedy, in 8vo (Tyrnaviae 1740, 1763, 1775). Sexies praeterea (1628 et deinceps) opus idem Corpus Juris ingressum est. His accedit Extractus operis, qui bis prelum sub­ivit (Pestini, 1793 et 1800 in 8*)* Versio germanica prodivit adhuc sec. XVI. (1599» Viennae, in fol.) curante Augustino Wagner. Hungarica versio seorsim ter procusa est (Colo- cae, 1773; Posonii et Cassoviae, 1799; Pestini, 1802, in 8). Extractum idiomate hungarico seculo XVI. dedit Blasius Veres (C. Bihariensis Jur. Notarius, De­brecini, 15Ó5 in fol.).

Next

/
Oldalképek
Tartalom