Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

N de a. 1538 ? et edictum de bonis ecclesiarum re­stituendis de a. 1560 intersertae sunt. Sequuntur Regis Maxim ili ani septem, Rudolphi quin­decim decreta; quibus subnexa est Pacificatio Vi­ennensis, et Sitvatorokiensis de a. 1660. 1. Ludo vici II. decreta integra, demtis tamen praefationibus et conclusionibus, edidit Kovachich a). Omnium vero authentica exemplaria desiderantur. Duorum (Báchiensis 1519, et Rákosiensis 1525) since­ritas quoque gravibus difficultatibus obnoxia est b). Sed aliunde omnia haec decreta, temporaria, histori­cum magis , quam forensem usum habent. 2. Joannis Zápolya nullum decretum exstat. Ar­ticuli enim, quos Ep. Battyányi süb ejusdem nomine produxit c), et aliquot MSS. codices continent, ad an. 1446, electionem nempe Gubernatoris Joannis H u n y a d y , pertinent; quo exemplo simul codicum MSS, fides non parum labefactatur. 3. Ferdinandi I. quamvis in Corp. Juris viginti decreta recenseantur, tamen undecim tantum in solen­nem forrtam redacta visúntur; de caetero nudae regni­colarum constitutiones cum responsionibus regiae Maje statis exhibentur (1543,1545,1547,); in aliquibus (primis ...... 34 ...... a) x) Tolnense 1518 in Vest. Com. p. 466. sq. ?) Báchi- ense e. a. ibid. p. 475. sq. 3) praetensum Bácbiense 1519 in Suppi. Tom. II. p. 143. sq. 4) Budense 1521, quod in C. I. perperam anno 1522 tribuitur, in Vest. Com. p.513. sq. 5) itidem Budense 1523 in Suppi. Tom II. p. 515. sq. 6) Rákosiense 1325 in Vest. Com. p. 574. sq. 7) Bákosiense 1326 in Corp. Jur. integrum, attamen sine d:pl. confirm, exhibetur. — His accensensum est Budense 1518; in Suppi. Tom. II. p. 39g. sq. — b) Kovachich locis citt. — c) LL, Eccles, Tom, I, p. 604.

Next

/
Oldalképek
Tartalom