Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 3o ...... runt. — Quod secundum decretum inscribitur, id non in generalibus regni comitiis, verum in particulari nunciorum e civitatibus, oppidis , et villis regiis convocatorum congressu perlatum est, uti verba praefationis (et art. 11. §. i.) diserte perhibent. Inde etiam ratio reddi potest, cur pleraque ejus privilegii capita, eodem adhuc anno 1405, in solennibus regni comitiis resumta, denuoque discussa fuerint; unde jam verum comitiale decretum, in Corp. I. tertium, prodivit , celebrato Praelatorum, Baronum, Procerumque conventu, de ipsorum consilio , auctoritate, et consensu* sancitum. — Monumentum, quod inter Sigis- mundi decreta quartum locum occupat, sanctiones quidem generalis alicujus decreti „cum Praelatis et Baronibus” conclusi complectitur, ipsum tamen nihil aliud est, quam Regium Mandatum ad Exactores Lucri Camerae regiae, et decimarum directum. — Constitutiones in quinto decreto exstantes, cum Praelatis quidem et Baronibus ac Regnicolis perlatae sunt, sed cum temporariae tantum fuerint,'a formamque non Decreti, sed Edicti praeseferant, inter comitialia decreta, legesque perpetuas numerari non debent. Caeterum observandum est, edictum hoc non, ut in C. I. erronee ponitur, Budae, verum Posonii, emanavisse a) — Verum autem et me. morabile est decretum Sigism. majus dictum, in Corp. Jur. sextum, „de Praelatorum et Baronum. nec non JSobilium, totum corpus regni cum plena facultate absentium repraesentantium unanimi voto , consilio , deliberatione et consensu , pro debita ordinata, et conformi justitiae administratione, nec a) Suppi, ad Vest. Comit. Tom. I. p. 463,