Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 25 ....... exemplaria authentica nuspiam exstent; Sambucus in indice suo decretorum librum eundem a. 1032, Tol­náé promulgatum fuisse scribit; Kollár autem ait: „A. 1016 S. Stephanum leges suas pertulisse unani­mis est diligentiorum Chronologorum nostrorum sen­tentia' m); Pray ex vetusto MS. codice idem testa­tur o). Decretorum S, Ladislai lib. I. in synodo SzaboI- chensi a. 1092 editum fuisse, perhibet solennis prae­fatio eidem praefixa, cujus verba sic sunt: „Sancta synodus habita est, praesidente Christianissimo Unga- rorum Rege Ladislao, cum universis regni sui Pon­tificibus et ylbbatibus, nec non cunctis optimatibus, cum testimonio totius cleri, et populi— Liber II., teste cap. 1., in monte sancto s. Pannoniae, itidem in conventu optimatum regni, incerto tamen tempore, perlatus est. ■— Libri III. nec tempus nec locus con­stat. Exordium tamen ejusdem: „Hoc decreverunt, hanc legem constituerunt1' conventum aliquem cele­bratum esse innuit, Colomanum quoque „regni principibus congrega­tis , totius senatus consultu ' leges suas edidisse, te­statur collector Albericus o). Tempus Critici circa a, 1100 defigunt. Locum praefatio indicat, Vcncellinum, quod est in C. Szabolch. Quae tamen ejus temporis comitiorum forma fue­rit , et utrum, quod cél. Kollár adstruit p) , leges non consentiente, sed consulto tantum, populo perlatae fuerint, ex erutis hactenus monumentis non satis liquet. m) de orig. pot. legisl. cap. 3. p. 27. — n) AnnaL P. I. p. 25, — o) praef. §, 11. — p) de orig. p. 1. cap. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom