Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 18 ....... Nicolaus: ille in Vestigiis Comitiorum (Budae, 17909 et in Supplementis (ibid. 1798 — 1801) 5 istß in Mo­numentis veteris legislationis hungaricde (Claudiopoli et Zagrabiae 18r4 sq.), et in Sylloge decretorum comi­tialium (Pes tini, 1818 J 3. Ante Mossóczii curas codicibus scriptis ICti no­stri utebantur, qualium nonnulla adhuc exempla su­persunt b). 4. Decreta, quae in Corpore Juris non continen­tur, inter fontes demonstrandi juris hodierni non re­ferimus; quia postquam leges aliquae in oblivionem publicam venerunt, easdem vi primaeva suapte de­stitui oportet, siquidem ignotas normas jurium obli­gationumque nemo vel sequi, vel tueri potest; histo­rica vero lux amissam semel vitam juris neque sup­plet, neque redintegrat. Per se tamen intelligitur, legum illarum renovationem ab legitima potestate sus* cipi posse. Historica vero dignitas ejusmodi monu­mentis maxima inest. 5. In interpretandis, et adplicandis legibus per­multum interest, genuinum earundem textum tenere. Cum autem Corpus Juris Hungarici non auctoritate publica, sed per privatos, procuratum sit, textumque editores non ex authenticis exemplaribus, sed ex co­dicibus manu scriptis desumserint; minime mirum est, eundem millibus errorum, sensrm ipsum depra­vantium , scatere. Neque in restituendo vero legum textu ars critica, sine authenticis exemplaribus, feli­citer satis versari potest. Multa decreta contulit Jos. Nicolaus Kovachich, editisque (Pestini, 1816) Lectionibus variantibus, multa millia mendorum indi­cavit. bj ibid. p. 337. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom