Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
12 mutari satis> constat. Hujus rei vero duplex ratio est. Et prima quidem in ipsa illa hominum conditione quaerenda, qua fit, ut quantumvis ad perfectionem nati, ad eam tamen, lentis passibus et luctantes, tantum accedere, pervenire autem nunquam possimus» multum erroribus opinionum, plus etiam pravitate cupiditatum impedientibus. Ideo mirum non est, instituta civilia cum perfecta idea juris non semper con" sentire, ac ob id ipsum etiam inter se variare. Alterum est, quod naturalis ratio tantum limites justi ac injusti constituerit, intraque illos limites instituta civilia varie temperari possint, imo debeant. Nam jura civilia communem omnium utilitatem spectant; neque vero temporibus et locis omnibus eadem convenire solent. Climatis, culturae, aliorumque adjunctorum diversitas publicae utilitatis rationes multipliciter deflectunt. Unde fit plerumque, ut diversarum gentium jura civilia, discrepando inter se, nihil adhuc ab naturali jure dissideant. 3. Quamvis autem diversis temporibus locisque multimode jura civilia discordent; plurima tamen communia sunt omnibus. Idque communem juris naturam et originem satis demonstrat. 4. Intelligi etiam ex praemissis potest Kantiana distinctio provisorii, peremtoriique juris. 5. Caeterum doctrina juris positivi ad historicas scientias pertinet; discique debet. Disci autem meretur non solum ob forensem usum, sed etiam ob historicam dignitatem. Nam ex jure, quo populus quisque utitur, culturae’ ejusdem gradum et metiri, et explicare licet.