Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

no donata, humanae successionis quoslibet contingat haeredes; possessio vero , ab aliis regibus data , de patre descendat ad filium , qui si defuerit, succedat germanus , cujus filii etiam post mortem illius non ex- haeredentur; germanus autem praedictus si non inve­niatur , regi haereditas deputetur’. His domesticis legibus subjungere liceat sequens fragmentum ex Feud. lib. I. cap. I.: „Antiquissimo tem­pore sic erat in dominorum potestate connexum, ut, quando vellent, possent auferre rem in fe udum a se datajn. Postea vero eo ventum est, ut per annum tantum firmitatem haberent. Deinde statutum , ut us­que ad vitam fidelis produceretur. Sed cum hoc jure successionis ad filios non pertineret, sic progressum est, ut ad filios deveniret, in quem scilicet dominus hoc vellet beneficium confirmare; quod hodie ita sta­bilitum est, ut ad omnes aequaliter veniat” etc. Tenebunt, jam credo, quod inferre volo, ii, qui­bus, praeter domesticum jus, natura instituti feudális perspecta est, qui jura et consuetudines aevi medii, initiaque civitatum, quae, tunc conditae, nunc adhuc florent, scrutati sunt; quod equidem qui facere ne- gligunt, constitutionem et jura suae civitatis penitius intelligere non possunt. Est autem opinio mea: Fuisse jam ante S. Stephanum in Hungária, Principes, Do­minos, Nobiles a), aliosque, qui terras proprio jure, velut allodia, posside­rent; donationes autem, quarum simi­lis cum feudis origo esse potuerit, an­te S. Stephanum haereditarias non fu­...... 12^6 ...... a) Has appellationes usurpat S. Steph. Deer. 1. I. C. 4. 1. II. c. 51. et alibi saepe.

Next

/
Oldalképek
Tartalom