Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

pellebantur ab aditu Oratorii. In contro­versiam igitur venit possessio ipsa Oratorii, quod contra iterata Ferdinandi II. ac Fer- dinandi III. mandata in media urbe, in facie Curiae Archiepiscopalis et Civicse ex­struxerunt. Cumque Joannes Vitnvedy, brachio militari, ad obserandum Orato­rium dimisso , obsisteret, Ministri etiam , Antonius Reiser , et Valentinus Sutorius , seu Schuster , Con. Rector etiam Scholee, Christianus Pihringer, claves Oratorii tra­dere renuerent , in custodiam dati sunt. Ferox plebis tumultus vim ad eos in li­bertatem asserendos adhibuit. Demum Leo- poldus Comes Kollonicz , Episcopus Neo- stadiensis , iErario Regio Praefectus, advo­catis pluribus militum Centuriis , non sine vitae periculo, sententiam, coram legitimo Tribunali Regio latam, effectui dedit, ac Oratorium illud redegit in Fiscum 18. Julii 1672. Mox die 8. Septembris ejusdem an­ni, festo'natae Reginae Angelorum, idem Oratorium Primas, Georgius Szelepchényi, solemniter dedicavit sanctissimo Salvatori; dicente pro concione Kolloniczio. Anno autem 1673. et Oratorium et Gymnasium ~Leopoldus Imperator Societati Jesu addixit. Sors Ministrorum Posoniensium per Cle­mentiam Regiam in eo mitior evasit, quod in vicem sententiae capitalis, exilio debue­rint

Next

/
Oldalképek
Tartalom