Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
70 (L.S.) Petrus Radovích, Episc. Vácién. (L.S..) Ladislaus Majthényi, Vet. -Budae Praepositus. (L.S.) Andreas Carolus Vasváry de Szala- vár et Kapornak. (L.S.) Nicolaus Balásffy, suo et Capituli Jaurinen. nomine. (L.S.) Mathias Submontanus, proprio , et Capituli Posonien. nomine. In Regni Comitiis , anno 1608. habitis, in quibus pacta Viennensia rata fieri oportebat , adversus ea, et adversus post decennium inita pacta Linciensia in Comitiis Soproniensibus, anno 1647. habitis, interposuit Clerus et Catholici alii contradictionem. Hanc vero ceteri declararunt irritam. Communi attamen consensu clausulam adjecerunt omnes, per quam consulebatur juribus tam Religionis Catholicae, quam quorumvis Dominorum terrestrium. Atque ex diversa harum clausularum acceptione , et in praxin deductione oriebantur posthac non paucae querimoniae, tumultus, lites; porri gebaturque occasio velamen Religionis praetendendi seditionibus. His autem malis intestimis ferme sine cessatione discruciabatur Hungária. Aliae ex aliis turbae nascebantur. Post Bochkaya- nos motus Bethleniani, post hos Georgio Rákóczyani, mox Vesselényiani, tum Tökö-