Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
59 tanam Pragensem, thesauris exutam omnibus „ et sacris imaginibus orbatam, in cultum confessionis Helveticse convertit. Nihil mirum , nihil iniquum , si templa hsec, et universim Cleri bona, Ecclesiarumque latifundia non praetextu reformationis , sed legitimo restitutionis fandamento, rursus ad eos, quorum erant propria , rediverunt; nihil' mirum, nihil iniquum, si Jesuitse ab exilio, in quod ob intemerate servatam Regi suo, legitime antea coronato , fidem eiecti squallebant , cum honore revocati; nihil mirum , nihil iniquum , si nonnulli Protestantium Pastores, non quia Sacrorum Ministri, sed quia seditionis prse- cones erant, in carceres dejecti, aut in exilium missi; — nihil mirum , nihil iniquum, si ejusmodi infantes, ut in Catholica Religione educarentur, sunt ademti Protestan- tibus , quos ipsi clam recondiderant in sua Confessione educandos; nihil denique mi^ rum, nihil iniquum , si Monarcha Catholicus denegavit in ditione sua tolerantiam Protestantibus, extero Prinqipi, semulo, hostique suo , magis quam sibi devotis, eos- que aut in gremium Ecclesise, a qua plerumque ii ipsi, vel certe Patres, avique defecerant, reverti, aut secus e suis ditionibus emigrare jussit. Nihil etiam mirum , si forte, (quod non asserimus, quia probare