Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

54 nus secularis inchoatse per Luthermn Sa* erorum reformationis; meminisset profecto Laurentius Mosheim ejusmodi epochee, si quid reapse evenisset. Ipse stilus KorLhol- di rem non vero similem reddit. Inquisi­tionis etiam nomen Romae neutiquam abo­lebatur, imo velut insons, ac immerito la­cessitum , usque nunc retinetur. Reforma­tionis autem vocabulum jam Sancta Syno­dus Tridentina a Conciliis anterioribus Con- stantiensi , Pisano , Rasileensi adoptavit; cupiens reformare Cleri Populique mores 3 non autem traditam ab Ecclesia fidem; ad quam reformandam novi Doc tores acces­serant non vocati neque missi divinitus. Voluit fortasse Kortholdus, ac etiam Programmatis Author, non Reformationis. sed Restitutionis Edictum notare , quod Ferdinandus II. post exauctoratum semu- lum, post dissipatam Correspondentium unionem, post compositum bellum rusti­cum, anno 1629. de Bonis Ecclesise red­dendis promulgaverat. Utrum id instigan­tibus Jesuitis fecerit? id noverit ipse; fe­cit autem communi suadente justitia. Ita sane facti hujus sui rationem reddit Impe­rator hic pientissimus in Literis die 25. O- ctobr. 1629. suo apud Pontificem , Urba­num VIII. oratori, Principi Friderico Sa- vellio, scriptis; ita idem postmodum in pa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom