Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

36 Nihil itaque mutatur formula Medico­rum j nisi per additamentum ad commu­nem formulam Tridentinam. §• ^ Pius quartus professionem fidei catholicae plerisque alii& praescripsit, etc. Ad §. i3. Concilium Tridentinum, ut vidimus, dispo­suit, ut Episcopi, Praelati, Canonici, Benefi- ciati, Facultatum Doctores et Magistri pu­blicam faciant orthodoxae fidei professionem, seque in Ecclesiae Romanae obedientia per­mansuros spondeant, ac jurent. Formu­lam attamen talis professionis non descri­psit. Summus Pontifex , unionis ubique ac semper in re summi momenti observandae studio ductus talem formam praescripsit , quae, praeter Symbolum Nicaeno-Constan- tinopolitanurn, in se comprehendit abso­lutissimam Synopsin omnium dogmatica­rum Concilii Tridentini definitionum, et quidem eadem ferme serie digestam , prout eae fuerunt editae in Concilio. Subjunxit juratam sponsionem de eo , quod in Ec­clesiae Romanae obedientia permanere ve­lint. Nullum itaque relinquitur dubium, quin

Next

/
Oldalképek
Tartalom