Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
32 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 55 rum nostrorum sententia, summaque semper religione caveudum , ne ^el minimum quicquam iis affingamus , aut unquam sententiam adversariorum malignius proponamus, tantum ut absurdior videatur. — Hoc vitium theologis , et theologis Christianis est indignissimum. Est hoc falsi genus , idque in re maximi momenti. Fit ita gravissima adversariis injuria, quee minime inde excusatur , quia adversarii nostri, quia hete- rodoxi, quia haeretici sunt. Si quando adversarii nobis aliquid affingunt, quod non agnoscimus, imo a quo abhorremus, quam clamare, quam acerbe de calumnia conqueri solemus? Videat itaque hic quilibet, ne offendat in justissimam illam naturae legem; quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. — Nou modo is peccat, qui veritatem depravat, sed quisquis ad adversarium suum odiosum reddendum , errorem ejus perniciosiorem , periculosiorem, tetriorem fingit, quam re vera est. Atque hac in re non possumus nimis cauti esse ac religiosi; quia adversariis injuriam faciendo non modo nos ipsos in reliquis etiam suspectos reddimus 5 sed suspectam ita reddimus ipsam Dei caussam, quasi talis sit , ut sine malis artibus superior esse non possit. 55