Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

5, macht/4 Quam inique id praedicetur, mox intuebimur. • §.8. „ Tantum igitur abfuit, ut ea omnia, quae jus ca- „ nonicum vetus de haereticis praescripserat, abroga- „ ret, ut potius in posterum observanda posuerit, „ ac referente Sarpio, 8) tantum prudentia, imo ti- „ more ductum caverit, ne haeretici nominatim „ damnarentur. 8) Historia Concilii Tridentini Gorinchemi a. 1658. pag. 717. sq. „Cardinalis Lotharingius (Archi-Episcopus „ Rhemensis) censuit esse necessario finiendum conci- „ lium , ne diutius suspensum teneant orbem Chri- „ stianum; ut Catholicis constet, quid sibi sit creden- „ dum et ut tollant Interim Germaniae. — De modo „ Archi - Episcopus Hydruntinus dixit: haereticos ne- „ cessario anathematizandos esse, id ab omnibus con- „ ciliis usurpatum; quin imo in eo consistere operam, „ quae a Synodo requiritur. Siquidem multos esse „ incapaces Veritatis, aut falsitatis opinionum, vi pro- „ prii judicii comprehendendae, qui eas aut sectantur, „ aut fugiunt ob solam authorum existimationem aut „ contemtum. — Quodsi in hoc concilio anathematizan- „ dum non putent Lutherum, et Zwinglium, ceterosquc „ sectariorum duces jam vita functos, et ex viventibus „ eos, qui horum disciplinae se tradiderunt, merito di- „ ci posse: concilium frustra laborasse. Respondit „ Cardinalis : Aliis teanporibus alia consilia convenire. „ — Qui vero haereticorum capita recensere volet, ei ,, Reginam Angliáé, Reginam Navarrae, Principem Con- „ daeum, Electorem Palatinum ad Rhenum, Electo- „ rem Saxoniae multosque alios duces et principes Ger- „ maniae nominandos. Hoc in causa futurum, ut „ confoederati inter se sensumque injuriae praeseferen- „ tes magno alicui malo occasionem dent, Quodsi „ quis, vel Lutheri solius, et Zwinglii damnationem „ exequendam proponat, eos ita irritaturum, ut ma­„ gnam

Next

/
Oldalképek
Tartalom