Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

17 Ex his sat, superque apparet, ab h at­reticis , ad fidem confugientibus orthodo­xam , ut ait Canon , non autem , ut Regio- montani loquuntur, castra Romana secutu­ris , poenitentiam agendam esse , abjuratio- ne erroris, et satisfactione salutari. §. 6. \ „ Qui autem habendi sint haeretici, Innocentius X. „ in Bulla, quae nominatur in Coena domini i. „ definivit verbis: Excommunicamus, et anathema- „ tizamus ex parte Dei omnipotentis, Patris, Fi- „ lii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beato- „ rum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra, „ quoscunque Hussitas, Wiclephistas, Lutheranos, „ Zvvinglianos, Calvinianos, Ugonottos, Anabapti- „ stas, Trinitarios , (reapse antitrinitarios,) et a „ Christiana fide apostatas, ac omnes et singulos „ alios haereticos, quocunque nomine censeantur, „ et cujuscunque sectae existant, ac eis credentes, „ eorumque receptatores, fautores, et generaliter „ quoslibet eorum defensores, ac eorumdem libros, „ haeresin continentes, vel de religione tractantes, „ sine auctoritate Nostra, et Sedis Apostolicae scien- „ ter legentes , aut retinentes, imprimentes, seu „ quomodolibet defendentes, ex quavis causa, pu- „ blice, et occulte, quovis ingenio et colore, nec „ non schismaticos, et eos, qui se.a Nostra et Bo- „ mani Pontificis pro tempore existentis Obedient ia pertinaciter subtrahunt, vel recedunt.“ B Ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom