Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
10 vestrarum judices; pensate: num in ea religione versemini, quam beatum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem (Pium VII.) sequi claret. Nos Catholici id facimus. De Manichaeis igni delendis primus legem sanxit Diocletianus; de Patarenis aliisque aevi sui haereticis pari supplicio addicendis , legem tulit Fridericus II. Imperator. vid. 1. sept. Decret. Tit. in. de Haeret, post Cap. 2. Cum non renuerit author Programmatis in scenam producere Patres Ecclesiae; juvat unum ex Orientalibus adjungere sancto Augustino, hujus autem perico- pen integram dare. Sit igitar ex Orientalibus S. Gregorius Nazianzenus, cognomento antonomastico Theologus, qui ep. 77. ad Olympium ita hanc in rem de se testatur : ,, Ego, cum haereticorum - cogitatio- „ nem et impietatem perspectam haberem, ,, nec ferendam eorum audaciam cernerem; „ existimabam tamen, fore, ut lenitate 5, mea mansuetos ac placidos eos redde- 5, rem, ac paulatim emollirem. Atque hoc 5, mihi spe fingebam. Verum, ut appas, ret, illud minime animadverti , me peti jores eos fecisse, ac per intempestivam t, hanc philosophiam Ecclesiae detriment tum