Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
Iö6 nae Professionis Fidei Catliolicse cum animadversionibus suis 3 non aliter, ac olim a- pologetae Justinus ,■ Tertullianus , Quadratus 5 aliique fecerant. Quae fuerit sumti ad Re^em recursus efficacia? nondum cognovi. Anna 1821. in Paschate comparuit Programma Regiomontanum, cujus omnes apices his meis paginis examinandos suscepi. Omnia haec serie clironologica exponenda esse rebar ideo, tum ut velitationis hujus participes uno sub conspectu sistantur, tum praecipue , ut Regiomontanorum patefiat animositas. Cum enim quiescere oportebat , illi decertare maluerunt. Jacta eminus a litore Balthico adversus Regnum Apo- stolicum virulenta sagitta, nos ad congrediendum hostiliter provocarunt. Vivimus cum fratribus , provincialibusque nostris , Confessionum Augustanae, Helveticaeque sequacibus 3 in harmonia civili. Non eis sub- trudimus formulas Symbolicas , quas neque illi profitentur, neque nos in eorum libris publicis, et communibus deprehendimus. Sed neque Regiomontanos unquam aggredimur , tanquam si novas, blasphemasque Fidei Confessiones , e Kantii, vel Severini Vater, vel De Wette, aliorumque Liberalium aphorismis consutas, publice profiterentur , et Catholicis ad se transeuntibus publice proponerent, praescribentque profitén-